Evangelium Secundum Lucam*

Caput 14: Versus 15

Haec cum audisset,etc. Illectus dulcedine auditae resurrectionis in laudem ejus prorumpit, et in ea vere beatos fore asserit, etsi non bene intelligat quibus meritis ad illam beatitudinem possit attingi.Beatus,etc.Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternumJoan. 6.. Si quis incarnationis sacramento perfecte incorporatus, divinae majestatis visione frui meruerit, hic aeterna beatitudine gaudebit. Sed quia multi fide tenus quasi orando percipiunt, dulcedinem vero ejus veraciter attingere fastidiunt, torpor eorum redarguitur.
(* Traductions européennes)